- ACHERUSIA
- ACHERUSIAVulgo Lago della Colluccia, palus inter Capuam, et Aversam, per aperta plana prope Cumas diffusa. Plin. l. 3. c. 5. Diodor. Sic. l. 2. de sepulchris Aegyptiorum, qui Heliopolim accolunt, tradit paludem esle Acherusiam, in quamimmittantur cadavera in ulteriorem ripam deferenda: navim vero ipsam quâ traiciuntur, Barim; h. e. onerariam, et nauclerum Charontem linguâ illorum appellari. Inde nata de Charonte, qui animas transvehebar Stygem, fabella. Vide egregia hanc in rem, apud Pet, de Valle, Itinerar. tom. 2. Acherusia etiam Chersonesus circa Heracleam Ponti sive Marginorum in Bithyniâ ad Pontum Euxinum, unde Herculem Cerberum ex inferis eduxisle credunt Xenophon, et Eusiath. ex Diodorô. Est item specus ibidem Apollonio, et Pomp. Melae. l. 1. c. 19. Huius meminit Amm. Marcellin. quoque, et addit ab accolis Μυξοπόντιον vocari. l. 22. Acherusium quoque ibidem. Apollon. et Plin. l. 6. c. 1. Cum Vero Sil. l. 14. ait,Serpit pascendo crescens Acherusia pestis.Non de paulde intelligendus est, uti sentit Ferrarius. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.